Paginae interretiales Netathronis

Te amicissime consaluto, venerande hospes.

Domum meam, ubi sententias cogitationes somnia profiteor, invenisti. His paginis interretialibus utor, ut, quod Latine scripsissem, omnibus promulgaretur. Ego laetor quidem te advenisse. Suppliciter rogo, ut tantum temporis quantum necessarium ad legendum putas sumeres. Multum harum paginarum magis magisque exstructum fore spero, ut in dies magis et magis videre legere poteris.

Certe crescet animus legendis commentatoriis de usu Latinae novae, vero scientia legendis de transitu Veneris, verissime sapientia de vitae constructu et morte.

Te salutat Marcus C. Lupus

Scriptum die quinto Kalendas Februarias MMXIV Anno Domini

Memento

Omnia Vocabularia, quibus in paginis interretialibus Netathronis utor, sunt explanata in pagina Vocabularia sive eo loco explicatur, quo inveniri possent.

Machina, quae diem Latinum computat, potest inveniri sequens nexum ad Calendarium Romanum.